Lev 14:53
|
Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.
|
I Esd 7:17
|
libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos, et sacrificia, et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Jerusalem.
|
I Esd 7:25
|
Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue judices et præsides ut judicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere.
|
Ps 93:1
|
Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit.
|
Ier 37:4
|
Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Ægypto, et audientes Chaldæi, qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.
|