Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

liberavit

Gen 19:29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.
Ex 2:19 Responderunt: Vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.
Ex 18:10 Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu Ægypti.
Ios 9:26 Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israël, ut non occiderentur.
Idc 3:9 Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem:
II Reg 19:9 Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom.
II Reg 22:1 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul,
II Reg 22:20 Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei.
I Esd 8:31 Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via.
Tob 13:19 Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster.
Ps 33:18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Ps 56:4 Misit de cælo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
Ps 90:3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
Ps 105:43 sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo; et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
Ps 106:13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Ps 106:19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Ps 114:6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me.
Eccles 9:15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
Sap 10:6 Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim,
Sap 10:9 Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit.
Sap 10:13 Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum; descenditque cum illo in foveam,
Sap 10:15 Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant.
Eccli 47:31 Et quæsivit omnes nequitias, usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos.
Eccli 50:4 Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione:
Isa 40:12 Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?
Ier 20:13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
Ier 31:11 Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris.
Dan 3:88 Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula: quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis: et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.
Dan 6:27 Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in cælo et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.
Dan 14:42 Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.
II Mach 2:17 Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hæreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem,
II Mach 8:27 Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant, benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiæ initium stillans in eos.
Rom 8:2 Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
Gal 4:31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.
II Tim 1:9 qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia.