Ps 123:7
|
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
|
Sap 14:5
|
Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
|
Eccli 46:10
|
Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel.
|
Isa 35:9
|
Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint.
|
Isa 51:10
|
Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
|
Ezech 6:9
|
et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt: quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua: et displicebunt sibimet super malis quæ fecerunt in universis abominationibus suis.
|
I Mach 2:59
|
Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma.
|
I Mach 12:15
|
habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri.
|
II Mach 1:11
|
De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus.
|
Lc 1:74
|
ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
|
Rom 6:22
|
Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in santificationem, finem vero vitam æternam.
|