Gen 47:26
|
Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit.
|
Lev 19:20
|
Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.
|
Ios 10:6
|
Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque præsidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant in montanis.
|
Idc 10:15
|
Dixeruntque filii Israël ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos.
|
IV Reg 15:5
|
Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.
|
Esth 14:14
|
Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
|
Esth 14:19
|
Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
|
Esth 15:3
|
et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
|
Ps 7:2
|
Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me,
|
Ps 30:2
|
In te, Domine, speravi; non confundar in æternum; in justitia tua libera me.
|
Ps 58:2
|
Eripe me de inimicis mei, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.
|
Ps 68:15
|
Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
|
Ps 68:19
|
Intende animæ meæ, et libera eam; propter inimicos meos eripe me.
|
Ps 70:2
|
in justitia tua libera me, et eripe me: inclina ad me aurem tuam, et salva me.
|
Ps 78:9
|
Adjuva nos, Deus, salutaris noster; et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
|
Ps 114:4
|
et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam.
|
Ps 119:2
|
Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
|
Ps 143:7
|
Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:
|
Prov 6:3
|
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
|
Ier 2:27
|
dicentes ligno: Pater meus es tu: et lapidi: Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent: Surge, et libera nos.
|
I Mach 2:11
|
Omnis compositio ejus ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla.
|
I Mach 5:17
|
Dixitque Judas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa: ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim.
|
I Mach 10:31
|
et Jerusalem sit sancta, et libera cum finibus suis: et decimæ et tributa ipsius sint.
|
I Mach 10:43
|
Et quicumque confugerint in templum quod est Jerosolymis, et in omnibus finibus ejus, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa quæ sunt eis in regno meo, libera habeant.
|
II Mach 1:27
|
Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
|
Mt 6:13
|
Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
|
Gal 4:22
|
Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.
|
Gal 4:23
|
Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:
|
Gal 4:26
|
Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
|