Gen 27:9
|
et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
|
Gen 28:8
|
probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus:
|
Gen 34:12
|
augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem.
|
Ruth 4:6
|
Qui respondit: Cedo juri propinquitatis: neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo: tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
|
II Reg 15:15
|
Dixeruntque servi regis ad eum: Omnia quæcumque præceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui.
|
Tob 4:9
|
Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
|
Esth 13:13
|
(libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem),
|
Iob 15:34
|
Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
|
Prov 29:12
|
Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
|
I Mach 9:71
|
Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitæ ejus.
|
II Mach 2:28
|
Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.
|
II Mach 6:30
|
Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior.
|
Mc 6:20
|
Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
|
Mc 12:37
|
Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.
|
Act 21:17
|
Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
|