Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

libellum

Deut 24:1 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.
Deut 24:3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit:
Ier 3:8 quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit prævaricatrix Juda, soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa:
Mt 5:31 Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
Mt 19:7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
Mc 10:4 Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
Apoc 10:2 et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: