Lev 14:2
|
Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem:
|
Lev 14:32
|
Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.
|
IV Reg 7:3
|
Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur?
|
IV Reg 7:8
|
Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt: tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt.
|
Mt 11:5
|
Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
|
Mt 26:6
|
Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
|
Mc 14:3
|
Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
|
Lc 4:27
|
Et multi leprosi erant in Israël sub Elisæo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
|
Lc 7:22
|
Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
|
Lc 17:12
|
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
|