II Reg 1:23
|
Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.
|
Ps 34:17
|
Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
|
Eccli 47:3
|
Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua.
|
Dan 6:20
|
appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?
|