III Reg 13:26
|
Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum, ait: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini, quod locutus est ei.
|
Eccli 25:23
|
et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.
|
I Mach 3:4
|
Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione.
|
Apoc 4:7
|
Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti.
|