Gen 49:32
|
Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.
|
III Reg 17:19
|
Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in cœnaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.
|
III Reg 21:4
|
Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
|
IV Reg 4:10
|
Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.
|
IV Reg 4:21
|
Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa,
|
Esth 7:8
|
Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.
|
Iob 17:13
|
Si sustinuero, infernus domus mea est: et in tenebris stravi lectulum meum.
|
Prov 7:16
|
Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pietis ex Ægypto;
|
Cant 3:7
|
En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël,
|