Tob 8:19
|
Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te: et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra.
|
Ps 25:7
|
ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
|
Ps 49:14
|
Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
|
Ps 49:23
|
Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
|
Ps 65:8
|
Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus;
|
Ps 106:22
|
Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
|
Ps 115:17
|
tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
|
Eccli 6:35
|
In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te.
|
Isa 51:3
|
Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus; et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
|
Isa 61:3
|
ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum.
|
Ion 2:10
|
Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.
|
Hab 3:3
|
Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra.
|
I Mach 4:56
|
Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis.
|
Heb 13:15
|
Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
|