Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

laudes

II Par 20:22 Cumque cœpissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam: et percussi sunt.
II Par 29:27 Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis, quæ David rex Israël præparaverat, concrepare.
II Par 29:31 Ezechias autem etiam hæc addidit: Implestis manus vestras Domino: accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta mente devota.
II Par 29:31 Ezechias autem etiam hæc addidit: Implestis manus vestras Domino: accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta mente devota.
Ps 71:20 Defecerunt laudes David, filii Jesse.
Ps 77:4 Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.
Ps 105:2 Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus?
Sap 18:9 Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.
Eccli 11:2 Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
Eccli 11:30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam: quoniam in filiis suis agnoscitur vir.
Eccli 27:8 Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum.
Eccli 44:8 Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum.
Isa 24:16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.