I Par 25:3
|
Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.
|
II Par 30:21
|
Feceruntque filii Israël, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levitæ quoque, et sacerdotes per organa, quæ suo officio congruebant.
|
II Par 30:22
|
Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
|
Isa 51:11
|
Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur; et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.
|
Dan 3:24
|
Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.
|
Lc 2:20
|
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
|
Lc 24:53
|
et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.
|