Ps 62:6
|
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
|
Ps 101:19
|
Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
|
Ps 118:175
|
Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
|
Ps 144:4
|
Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.
|
Prov 29:6
|
Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
|
Eccli 21:18
|
Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum.
|
Eccli 24:1
|
Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur,
|
Isa 25:3
|
Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te:
|
Isa 38:18
|
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
|