Ex 15:11
|
Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
|
Lev 19:24
|
Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.
|
I Par 16:25
|
Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.
|
Ps 47:2
|
Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
|
Ps 95:4
|
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis; terribilis est super omnes deos;
|
Ps 144:3
|
Magnus Dominus, et laudabilis nimis; et magnitudinis ejus non est finis.
|
Eccli 37:25
|
Est sapiens animæ suæ sapiens, et fructus sensus illius laudabilis.
|
Dan 3:52
|
Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.
|
Dan 3:55
|
Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.
|
Dan 3:56
|
Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in sæcula.
|