Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

latrones

IV Reg 6:23 Appositaque est eis ciborum magna præparatio, et comederunt, et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriæ in terram Israël.
II Par 22:1 Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo: omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum, qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda.
Iob 19:12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
Abd 1:5 Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi?
Mt 27:38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
Mt 27:44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
Mc 15:27 Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
Lc 10:30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
Lc 10:36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?
Lc 23:33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
Io 10:8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.