Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

latet

Ex 22:8 si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,
Num 5:13 dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro:
Iudith 11:7 Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire.
Iob 28:21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet.
Iob 42:2 Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Cant 4:1 SPONSUS. Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad.
Cant 4:3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.