Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lateribus

Ex 5:19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
Ex 25:14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis:
Ex 25:32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
Ex 26:4 Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
Ex 26:17 In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur: atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.
Ex 37:5 et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.
Ex 38:7 induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.
Ex 39:7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.
Num 33:55 Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ:
Iob 15:27 Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.
Ps 127:3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
Isa 14:13 Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis;
Ezech 34:21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
Ezech 38:15 et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, cœtus magnus, et exercitus vehemens.
Ezech 39:2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.
Ezech 41:6 Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria: et erant eminentia, quæ ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.
Ezech 41:9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum: et erat interior domus in lateribus domus.
Ezech 43:16 Et Ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum æquis lateribus.