Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lassus

Gen 25:29 Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
Gen 25:30 ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
II Reg 16:14 Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi.
II Reg 17:2 Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus) percutiam eum: cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum.
Prov 24:10 Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.
Prov 25:19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,
Isa 29:8 Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion.
Isa 50:4 Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.