Ps 34:8
|
Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
|
Ps 123:7
|
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
|
Prov 29:6
|
Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
|
Eccles 7:27
|
et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa.
|
Isa 24:17
|
Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
|
Isa 42:22
|
Ipse autem populus direptus, et vastatus; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: Redde.
|
Ier 48:43
|
Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.
|
Lam 3:47
|
PHE. Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.
|
Osee 5:1
|
Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.
|
Osee 9:8
|
Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus; insania in domo Dei ejus.
|
Amos 3:5
|
numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe? numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit?
|
Lc 21:35
|
tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.
|