Ios 23:13
|
jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
|
Ps 34:8
|
Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
|
Ps 65:11
|
Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;
|
Ps 68:23
|
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
|
Ps 118:110
|
Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
|
Ps 139:6
|
absconderunt superbi laqueum mihi, et funes extenderunt in laqueum; juxta iter scandalum posuerunt mihi.
|
Ps 139:6
|
absconderunt superbi laqueum mihi, et funes extenderunt in laqueum; juxta iter scandalum posuerunt mihi.
|
Ps 141:4
|
In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas; in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
|
Prov 7:23
|
donec transfigat sagitta jecur ejus; velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.
|
Eccli 11:32
|
Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
|
Eccli 27:29
|
Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.
|
Isa 8:14
|
et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
|
Amos 3:5
|
numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe? numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit?
|
I Mach 1:37
|
et reposuerunt illic: et facti sunt in laqueum magnum.
|
I Mach 5:4
|
Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via.
|
Rom 11:9
|
Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
|
I Cor 7:35
|
Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
|
I Tim 3:7
|
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
|
I Tim 6:9
|
Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
|