II Reg 18:14
|
Et ait Joab: Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom: cumque adhuc palpitaret hærens in quercu,
|
II Par 23:9
|
Deditque Jojada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini.
|
II Esd 4:21
|
Et nos ipsi faciamus opus: et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur astra.
|
Prov 26:18
|
Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,
|
Isa 2:4
|
Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.
|
Ier 46:4
|
Jungite equos, et ascendite, equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
|
Ioël 3:10
|
Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum.
|