Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lamentum

Ier 9:10 Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis: a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.
Ier 9:18 festinent, et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebræ nostræ defluant aquis.
Ier 9:20 Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum:
Ezech 26:17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi?
Ezech 27:2 Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum:
Ezech 32:2 Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Ægypti, et dices ad eum: Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari, et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum.
I Mach 1:28 Omnis maritus sumpsit lamentum, et quæ sedebant in thoro maritali, lugebant:
I Mach 9:41 et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.