Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lacrimis

Tob 3:1 Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis,
Tob 3:11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eum.
Tob 7:6 Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus,
Tob 10:4 Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat: Heu, heu me, fili mi! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ?
Tob 12:12 Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
Iudith 7:23 exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit: Æquo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam.
Iudith 8:14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus:
Iudith 13:6 Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio,
Ps 6:7 Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabo.
Ps 79:6 Cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura?
Ps 114:8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
Ps 125:5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
Ier 31:16 Hæc dicit Dominus: Quiescat vos tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici:
Lam 2:11 CAPH. Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.
Mich 1:10 In Geth nolite annuntiare; lacrimis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite.
Mal 2:13 Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra.
II Mach 11:6 Ut autem Machabæus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël.
Mc 9:23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.
Lc 7:38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
Lc 7:44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
Act 20:19 serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum:
Act 20:31 Propter quod vigilate memoria retinentes: quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
Heb 5:7 Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Heb 12:17 scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.