Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

laboris

Num 21:4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris:
Deut 24:15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
Ps 77:51 et percussit omne primogenitum in terra Ægypti, primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham;
Ps 104:36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
I Thess 1:3 memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum:
I Thess 2:9 Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei.
Iac 5:10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.