Deut 28:33
|
Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,
|
Iob 39:11
|
Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos?
|
Ps 77:46
|
et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ;
|
Ps 104:44
|
Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt:
|
Ps 108:11
|
Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
|
Prov 5:10
|
ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
|
Eccles 2:11
|
Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
|
Eccles 4:4
|
Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
|
Sap 3:11
|
Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
|
Sap 5:1
|
Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.
|
Sap 8:7
|
Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
|
Sap 10:10
|
Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas; et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
|
Eccli 14:15
|
Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis?
|
Eccli 16:2
|
Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum.
|
Ier 51:58
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.
|
Ezech 23:29
|
Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam: et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.
|
Osee 12:8
|
Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.
|
I Mach 10:15
|
Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Jonathæ: et narraverunt ei prælia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt:
|
Io 4:38
|
Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
|