Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

labore

Ex 18:18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.
Num 11:1 Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem.
Deut 25:18 quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus: et non timuerit Deum.
Tob 2:19 Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum, quem consequi poterat, deferebat.
Ps 72:5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
Eccles 1:3 Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?
Eccles 2:10 Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.
Eccles 2:22 Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?
Eccles 3:9 Quid habet amplius homo de labore suo?
Eccles 3:13 omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
Eccles 4:6 Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
Eccles 5:14 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
Eccles 5:17 Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et hæc est pars illius.
Eccles 5:18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei.
Eccles 8:15 Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.
Eccles 9:9 Perfruere vinum cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.
Eccles 10:10 Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
Sap 9:16 Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore: quæ autem in cælis sunt quis investigabit?
Sap 15:8 Et cum labore vano deum fingit de eodem luto, ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusilum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat.
Sap 16:20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum; et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore. Omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
Eccli 13:32 Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.
Isa 14:3 Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,
Lam 3:5 BETH. Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.
Ezech 24:12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.
Mal 1:13 Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum: et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus.
II Cor 11:27 in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,
II Thess 3:8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.