Ps 126:1
|
Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
|
Eccli 16:27
|
Ornavit in æternum opera illorum: nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.
|
Ier 9:5
|
et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium: ut inique agerent laboraverunt.
|
I Mach 10:15
|
Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Jonathæ: et narraverunt ei prælia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt:
|
I Mach 10:81
|
Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas: et laboraverunt equi eorum.
|
Io 4:38
|
Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
|
Phil 4:3
|
Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
|