Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

labiis

Ex 6:12 Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israël non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis?
Ex 6:30 Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao?
Lev 5:4 Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum,
Deut 23:23 Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.
IV Reg 19:28 Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam, per quam venisti.
Iudith 9:13 capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ.
Iob 1:22 In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.
Iob 2:10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es; si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.
Ps 13:3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.
Ps 16:1 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
Ps 21:8 Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
Ps 44:3 Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te Deus in æternum.
Ps 58:8 Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?
Ps 62:6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
Ps 88:35 Neque profanabo testamentum meum, et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
Ps 105:33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.
Ps 118:13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
Ps 119:2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
Ps 139:4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum.
Ps 140:3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
Prov 10:8 Sapiens corde præcepta suscipit; stultus cæditur labiis.
Prov 10:10 Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.
Prov 10:13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.
Prov 16:10 Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.
Prov 16:23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
Prov 16:27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
Prov 17:4 Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
Prov 22:18 quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis;
Prov 24:28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
Sap 1:6 Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis; quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus et linguæ ejus auditor.
Eccli 1:37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.
Eccli 2:14 Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis!
Eccli 12:15 In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam.
Eccli 21:19 Narratio fatui quasi sarcina in via: nam in labiis sensati invenietur gratia.
Eccli 23:7 Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
Eccli 50:22 Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israël, dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari:
Eccli 51:3 et liberasti corpus meum a perditione: a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium: et in conspectu astantium factus es mihi adjutor.
Isa 6:5 Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
Isa 29:13 Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
Isa 37:29 Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.
Ier 17:16 et ego non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi, tu scis: quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.
Mal 2:6 Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
Mt 15:8 Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
Mc 7:6 At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:
Rom 3:13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum:
I Cor 14:21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.