Idc 9:13
|
Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri?
|
Ps 42:4
|
Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
|
Ps 45:5
|
Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
|
Prov 10:1
|
Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
|
Prov 13:9
|
Lux justorum lætificat, lucerna autem impiorum extinguetur.
|
Prov 15:20
|
Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
|
Prov 15:30
|
Lux oculorum lætificat animam; fama bona impinguat ossa.
|
Prov 29:3
|
Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
|