Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lætati

I Reg 11:9 Et dixerunt nuntiis, qui venerant: Sic dicetis viris, qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui lætati sunt.
II Esd 12:42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum, et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.
Ps 34:15 Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
Ps 106:30 Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Sap 11:5 Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt,
Ier 41:13 Cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Johanan filium Caree, et universos principes bellatorum qui erant cum eo, lætati sunt:
Lam 1:21 SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.