III Reg 1:45
|
Unxeruntque eum Sadoc sacerdos, et Nathan propheta regem in Gihon: et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas: hæc est vox, quam audistis.
|
III Reg 4:20
|
Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque lætantes.
|
III Reg 8:66
|
Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua lætantes, et alacri corde super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus David servo suo, et Israël populo suo.
|
II Par 7:10
|
Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, lætantes atque gaudentes super bono, quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo.
|
Ps 125:3
|
Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes.
|
II Mach 10:33
|
Machabæus autem et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor.
|