Ex 4:14
|
Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde.
|
Deut 28:63
|
Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.
|
Ps 13:7
|
Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
|
Ps 20:2
|
Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.
|
Ps 32:21
|
Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
|
Ps 52:7
|
Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
|
Ps 62:12
|
Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
|
Ps 64:11
|
Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus; in stillicidiis ejus lætabitur germinans.
|
Ps 84:7
|
Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te.
|
Ps 103:31
|
Sit gloria Domini in sæculum; lætabitur Dominus in operibus suis.
|
Ps 108:28
|
Maledicent illi, et tu benedices; qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus lætabitur.
|
Prov 17:21
|
Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur.
|
Prov 23:24
|
Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit lætabitur in eo.
|
Prov 29:2
|
In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
|
Eccli 40:14
|
In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent.
|
Isa 9:17
|
Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
|
Ier 31:13
|
Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.
|
Hab 1:15
|
Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur, et exsultabit.
|
Zach 10:7
|
Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino: et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.
|