I Mach 5:54
|
et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
|
I Mach 7:48
|
Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna.
|
I Mach 10:66
|
Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum pace et lætitia.
|
I Mach 13:52
|
Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum lætitia.
|
I Mach 14:11
|
Fecit pacem super terram, et lætatus est Israël lætitia magna.
|
I Mach 14:21
|
Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac lætitia: et gavisi sumus in introitu eorum.
|
II Mach 3:30
|
Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est.
|
II Mach 10:6
|
Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.
|
Act 14:16
|
Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra.
|
I Petr 1:8
|
quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata:
|