Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lætantes

III Reg 1:45 Unxeruntque eum Sadoc sacerdos, et Nathan propheta regem in Gihon: et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas: hæc est vox, quam audistis.
III Reg 4:20 Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque lætantes.
III Reg 8:66 Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua lætantes, et alacri corde super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus David servo suo, et Israël populo suo.
II Par 7:10 Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, lætantes atque gaudentes super bono, quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo.
Ps 125:3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes.
II Mach 10:33 Machabæus autem et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor.