Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

juventute

Ps 70:5 quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.
Ps 70:17 Deus, docuisti me a juventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
Ps 87:16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
Ps 128:1 Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël;
Ps 128:2 sæpe expugnaverunt me a juventute mea; etenim non potuerunt mihi.
Ps 143:12 Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.
Sap 2:6 Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
Sap 8:2 Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius.
Eccli 6:18 Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam.
Eccli 25:5 Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?
Eccli 30:11 Non des illi potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illius.
Eccli 30:12 Curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animæ.
Eccli 47:3 Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua.
Eccli 47:15 Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua,
Eccli 51:20 Lætatum est cor meum in ea: ambulavit pes meus iter rectum: a juventute mea investigabam eam.
I Mach 1:7 Et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a juventute: et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret.
I Mach 2:66 Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi.
Mt 19:20 Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest?
Mc 10:20 At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
Lc 18:21 Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea.
Act 26:4 Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi: