Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

juvenis

Gen 21:20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
Idc 18:17 At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus.
Tob 5:6 Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis?
Tob 5:13 Cui ait juvenis: Forti animo esto: in proximo est ut a Deo cureris.
Tob 7:2 Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ: Quam similis est juvenis iste consobrino meo!
Eccles 11:9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
Sap 8:10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis;
Isa 62:5 Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
Dan 13:21 Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.