Gen 18:24
|
si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo?
|
Gen 18:26
|
Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
|
III Reg 2:32
|
Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiæ Israël, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda:
|
Iob 27:5
|
Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
|
Ps 33:16
|
Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
|
Ps 36:17
|
quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem justos Dominus.
|
Ps 145:8
|
Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.
|
Prov 14:9
|
Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
|
Prov 28:10
|
Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
|
Sap 18:9
|
Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.
|
Sap 18:20
|
Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis; sed non diu permansit ira tua.
|
Eccli 27:6
|
Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
|
Eccli 28:26
|
Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos.
|
Eccli 35:22
|
Et Dominus non elongabit: et judicabit justos, et faciet judicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum:
|
Eccli 35:25
|
donec judicet judicium plebis suæ, et oblectabit justos misericordia sua.
|
Mt 5:45
|
ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.
|
Mt 9:13
|
Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.
|
Mc 2:17
|
Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.
|
Lc 5:32
|
Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.
|
Lc 20:20
|
Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caparent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.
|
I Petr 3:12
|
quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.
|