Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

justitias

Deut 4:5 Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
Deut 9:5 Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illæ egerunt impie, introëunte te deletæ sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.
Deut 9:6 Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimæ cervicis sis populus.
Deut 27:10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.
Deut 33:21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.
II Par 7:17 Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia, quæ præcepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris:
II Par 7:19 Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et præcepta mea, quæ proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos,
Tob 14:11 et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua.
Ps 10:8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.
Ps 17:23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.
Ps 49:16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
Ps 74:3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
Ps 88:32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:
Ps 147:19 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.
Eccli 17:24 et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.
Eccli 32:20 Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.
Eccli 33:1 Timenti Dominum non occurrent mala: sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. Sapiens non odit mandata et justitias,
Ier 51:10 Protulit Dominus justitias nostras: venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.
Bar 2:19 Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster:
Mich 6:5 Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini.
I Mach 2:21 propitius sit nobis Deus: non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei:
Rom 2:26 Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?