Bar 5:2
|
Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni.
|
Bar 5:4
|
Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiæ, et honor pietatis.
|
Ezech 3:20
|
Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit, sanguinem vero ejus de manu tua requiram.
|
Ezech 18:24
|
Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato quo quod peccavit, in ipsis morietur.
|
Ezech 33:13
|
Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.
|
Ioël 2:23
|
Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.
|
Amos 6:13
|
Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.
|
Mal 4:2
|
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
|
II Mach 8:13
|
Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei justitiæ, in fugam vertebantur:
|
Mt 21:32
|
Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
|
Act 13:10
|
dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.
|
Rom 3:25
|
quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
|
Rom 3:26
|
in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
|
Rom 4:11
|
Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
|
Rom 5:17
|
Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
|
Rom 6:13
|
Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo.
|
Rom 6:18
|
Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.
|
Rom 6:19
|
Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in santificationem.
|
Rom 6:20
|
Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.
|
Rom 9:31
|
Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.
|
Rom 9:31
|
Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.
|
Rom 10:3
|
Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
|
II Cor 3:9
|
Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.
|
II Cor 6:7
|
in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
|
II Cor 6:14
|
Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?
|
II Cor 9:10
|
Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ:
|
II Cor 11:15
|
Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum.
|
Gal 5:5
|
Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
|
Eph 6:14
|
State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
|
Phil 1:11
|
repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
|
II Tim 4:8
|
In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
|
Tit 3:5
|
non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
|
Heb 5:13
|
Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ: parvulus enim est.
|
Heb 7:2
|
cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
|
Heb 11:7
|
Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.
|
Heb 12:11
|
Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.
|
Iac 3:18
|
Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
|
I Petr 2:24
|
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanatis estis.
|
II Petr 2:5
|
Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.
|
II Petr 2:21
|
Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.
|