II Par 19:10
|
Omnem causam, quæ venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, de mandato, de cæremoniis, de justificationibus: ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agentes non peccabitis.
|
Ps 118:16
|
In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
|
Ps 118:23
|
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
|
Ps 118:48
|
Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
|
Ps 118:80
|
Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
|
Ps 118:117
|
Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
|
Dan 9:18
|
Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.
|
I Mach 2:40
|
Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra.
|
Lc 1:6
|
Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
|