Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

justificat

Prov 17:15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
Isa 50:8 Juxta est qui justificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul; quis est adversarius meus? accedat ad me.
Rom 3:30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.
Rom 4:5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.
Rom 8:33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,
Gal 3:8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes.