Iob 25:4
|
Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?
|
Eccli 1:28
|
nam qui sine timore est non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
|
Eccli 18:22
|
Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum.
|
Act 13:38
|
Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
|
Rom 3:28
|
Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
|
Gal 2:17
|
Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
|