Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

justificabitur

Iob 4:17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir?
Iob 11:2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?
Ps 142:2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Eccli 14:21 Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.
Eccli 18:1 Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.
Eccli 23:14 et si in vacuum juraverit, non justificabitur: replebitur enim retributione domus illius.
Eccli 26:28 Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.
Eccli 31:5 Qui aurum diligit non justificabitur, et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea.
Isa 45:26 In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.
Rom 3:20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
Gal 2:16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.