Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

juste

Gen 44:16 Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
II Reg 15:4 Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem?
Iob 35:7 Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet?
Sap 6:11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
Sap 9:12 Et erunt accepta opera mea; et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei.
Sap 12:15 Cum ergo sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri condemnare, exterum æstimas a tua virtute.
Sap 19:12 In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra; et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum: juste enim patiebantur secundum suas nequitias.
Eccli 11:7 Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste.
Ier 11:20 Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam.
II Mach 7:38 In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum juste superducta est.
II Mach 9:6 et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret.
II Mach 13:8 Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est.
Lc 23:41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
Io 17:25 Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
I Thess 2:10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus:
Tit 2:12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,