Lev 19:36
|
Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.
|
Idc 11:27
|
Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël, et inter filios Ammon.
|
Tob 3:2
|
dicens: Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
|
Esth 1:18
|
Atque hoc exemplo omnes principum conjuges Persarum atque Medorum, parvipendent imperia maritorum: unde regis justa est indignatio.
|
Iob 31:6
|
appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.
|
Ps 2:12
|
Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
|
Ps 13:6
|
Quoniam Dominus in generatione justa est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
|
Prov 8:15
|
Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;
|
Prov 14:12
|
Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
|
Prov 16:13
|
Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.
|
Sap 6:11
|
Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
|
Isa 26:2
|
Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
|
Ier 12:1
|
Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui prævaricantur, et inique agunt?
|
Ezech 45:10
|
Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis.
|
I Mach 7:12
|
Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt:
|
I Mach 11:33
|
Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
|
II Mach 11:14
|
promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri.
|
Rom 3:8
|
et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.
|
Phil 4:8
|
De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
|
I Io 3:12
|
Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa.
|
Apoc 16:7
|
Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.
|
Apoc 19:2
|
quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus.
|