Num 14:16
|
Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine?
|
Deut 2:14
|
Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus:
|
Ios 5:6
|
per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit: donec consumeretur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
|
Ios 21:41
|
Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.
|