Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

jurare

II Par 6:22 Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista:
Ier 7:9 furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis:
Ier 12:16 Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo: Vivit Dominus! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, ædificabuntur in medio populi mei.
Mt 5:34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est:
Mt 26:74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
Mc 14:71 Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
Iac 5:12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.