Deut 17:8
|
Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus.
|
Deut 19:17
|
stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis.
|
I Reg 8:2
|
Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
|
IV Reg 23:22
|
Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum, qui judicaverunt Israël, et omnium dierum regum Israël, et regum Juda,
|
I Par 17:6
|
manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus præceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam?
|
I Par 23:4
|
Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum sex millia.
|
Iob 9:24
|
Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?
|
Eccli 20:31
|
Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
|