I Reg 16:7
|
Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
|
Eccles 8:14
|
Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
|
Ezech 34:17
|
Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.
|
Ezech 34:20
|
Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum:
|
Lc 19:22
|
Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:
|
Io 5:30
|
Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
|
Io 8:15
|
Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam;
|
Io 8:16
|
et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.
|
Io 12:47
|
Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
|
Act 15:19
|
Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
|
I Cor 4:3
|
Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico.
|